Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 24: Versus 41

Duae molentes.Duae differentiae sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia majorum consilio reguntur feminae a viris.Duo in lecto.Qui otium eligunt et quietem, quae significantur nomine lecti, nec saecularibus, nec ecclesiasticis negotiis occupati.Unus assumetur.Qui propter Deum continere studet, ut sine sollicitudine vivens cogitet quae Dei sunt. Qui autem humana laude vel aliqua vitiorum corruptione monasticam vitam elegerit, relinquetur a Deo. Non sunt alia genera hominum, quam haec tria in Ecclesia. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Noe, Daniel et Job, id est rectores ut Noe, continentes ut Daniel, conjugatos ut Job. Et secundum haec tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit:Vigilate ergo.In secunda agit de exsistentibus in lecto, quod est ubi dicit:Simile est regnum coelorum decem virginibus.In tertia agit de molentibus in mola, quod est ubi dicit:Sicut enim homo peregre proficiscens,etc.
(* Traductions européennes)